- AMBRONIACUM
- AMBRONIACUMvel us, Ambournay, Monasterium est non ignobile Galliae, apud Bugesios, in dioecesi Lugdunensi, ad radicem collis situm, in planitie, quâ itur Lugdunô Genevam: quod appido muris cincto originem dedit. Ab Ambronibus forte dictum: Fundator Monasterii Bernardus fuit, qui locum ab Abbate Luxoviensi sibi comparavit, ibique templum a paganis eversum reparavit, Abbatiamque construxit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.